| 1 | Nam quia peccantes Iudaei etiam in Christo posteritatem suam damnaverunt, dicentes: Sanguis eius super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25), olim cum obiurgatione Isaias illis praedixerat, dicens: Semen pessimum, praeparate filios vestros occisioni in iniquitate patrum suorum (Isai. XIV, 20). |
| 2 | Venientibus enim in Iudaeam gentibus, pro scelere patrum etiam filii trucidati sunt. |