Isidorus, De fide Catholica, 1, 24, 2.
| 1 | Unde et propheta, adventum iudicii eius annuntians, sic comminatur contra eumdem populum, dicens: Audite quae Dominus loquitur: Surge, et contende iudicio adversus montes, et audiant colles vocem tuam. |
| 2 | Audiant montes iudicium Domini, et fortia fundamenta terrae (Mich. VI, 1 seq.). |
| 3 | Quia iudicium Domini cum populo suo, et cum Israel diiudicabitur, dicens: Popule meus, quid feci tibi? et quid molestus fui? responde mihi, quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam? Ubi ostendit beneficia Domini praestita in populum suum, et contra haec adversus eum mala eorum. |
| 4 | Et quid iuxta haec eidem populo venturum sit, deinde subiungit: Audite, tribus, quis approbabit illud? adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis. |