monumenta.ch > Isidorus > 1 > 6 > 1 > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 1, 24, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 24, 1.

1 Quia iudicandus erat, clamat David sub figura populi peccantis in Deum: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas, cum iudicaris (Psal. L, 6).
2 Veniens enim Christus in corpore, tanquam reum se constituit, et iudex hominum hominibus iudicandum se praebuit, sicque mitis, et patiens, dum iudicatus est, vicit, quia nihil in eo dignum, quod iudicaretur, populus persecutor invenit.
Isidorus HOME

bnf2326.81

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik