monumenta.ch > Isidorus > 1 > 6 > 1 > 1 > 1 > 3 > 1 > 1


Isidorus, De fide Catholica, 1, 22, 1.

1 Nam, quia et ipse sponte pro nobis semetipsum tradidit, Isaias dicit: Oblatus est, quia ipse voluit.
2 Et infra: Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu eius dirigetur (Isai. LIII, 7).
3 Et ipse per Ieremiam prophetam sic loquitur: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, tradidi dilectam animam meam in manus mimicorum eius (Ierem. XII, 7), hoc est, in manus Iudaeorum, qui eum interfecerunt.
Isidorus HOME

bnf2326.80

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik