| 1 | Quam pecuniam bene Dominus mercedem suam dixit; multa enim opera apud eos fecerat, reddens vitam mortuis, lucem caecis, surdis auditum, gressum claudis; pro quibus omnibus Iudaei nefanda aestimatione mortem triginta argentorum mercedem illi restituerunt. |