Isidorus, De fide Catholica, 1, 19, 2.
| 1 | Et iterum ex eiusdem Domini persona: Circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me (Psal, XXI, 17). |
| 2 | Canum autem nomen in eos est etiam per prophetam alterum constitutum. |
| 3 | In Isaia enim scriptum est: Omnes canes caeci, nescientes latrare. |
| 4 | Canum enim mos est, ut ait noster Hilarius, Pastori alludere, gregem nosse, insidiantes feras persequi. |
| 5 | At vero isti caeci canes, pastorem suum non videntes, officium non intelligentes, latratus suos a feris ad gregem, a furibus ad Dominum retorserunt. |
| 6 | Unde et alius propheta de his ita dicit: Facti sunt mihi in sagittam reciprocam. |