| 1 | Sed quia eum Iudaei non agnoscentes, congregati sunt ad interficiendum eum, et universalem assensum in passione eius praebuerunt, ita legitur: Quare fremuerunt gentes, id est, Romani, et populi meditati sunt inania, hoc est, Iudaei. |
| 2 | Astiterunt reges terrae, hoc est, Herodes et Pilatus; et principes convenerunt in unum, scilicet principes sacerdotum, et seniores Iudaeorum: adversus Dominum, et adversus Christum eius (Psal. II, 1). |