Isidorus, De fide Catholica, 1, 18, 4.
| 1 | Unde et Ezechiel: Factus est sermo Domini ad me dicens: Filii hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt (Ezech. XII, 2). |
| 2 | Sic enim excaecati sunt, ut Salvatorem nec agnoscerent, nec susciperent. |
| 3 | Et cuius diem Abraham vidit, et laetatus est, et cuius adventum prophetae magno cum desiderio exspectaverunt (Ioan. VIII, 56), isti et viderunt, et non cognoverunt, insuper et blasphemaverunt clamantes: Non habemus regem, nisi Caesarem, et caetera quae sequuntur. |
| 4 | Cuius populi duritia sic non mutatur, quomodo nec Aethiopis color, aut pardi varietas, Ieremia testante: Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas (Ierem, XIII, 23). |