monumenta.ch > Isidorus > 5 > 3
Isidorus, De fide Catholica, 1, 18, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 18, 3.

1 Quem tamen, quia non essent agnituri, neque recepturi, idem Isaias alias approbat, dicens: Audite, coeli, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est: Filios enutrivi, et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.
2 Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui.
3 Israel autem me non cognovit, populus autem meus me non intellexit (Isai. I, 2).
4 Et iterum: Auditione audietis, et non intelligetis, et cernentes videbitis, et non scietis; incrassatum est enim cor populi huius (Isai. VI, 9; Matth. XIII, 14).
Isidorus HOME

bnf2326.76

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik