| 1 | De cuius etiam corporali visione supradictus Isaias ita annuntiavit: Ingloriosus, inquit, erit inter viros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum, quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierunt, contemplati sunt. |
| 2 | Et Ieremias, in libro Baruch: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ab eo qui invenit omnem viam prudentiae, et ostendit eam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo. |
| 3 | Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. |