monumenta.ch > Isidorus > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 1, 17, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 17, 1.

1 Quia idem Deus in corpore ab hominibus esset videndus, per Isaiam testatur dicens: Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar, ecce adsum (Isai. LII, 6).
2 Et David: Ambulabunt de virtute in virtutem, et videbitur Deus Deorum in Sion (Psal LXXXIII, 8).
3 Et iterum: Visi sunt ingressus tui, Deus, ingressus Dei mei regis (Psal. LXVII, 25): utique quibus venit in mundum, et quibus iterum ascendit in coelum, tunc enim manifestatus est, et revelatus occursus adventus eius, quem Iudaei, si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8).
Isidorus HOME

bnf2326.72

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik