monumenta.ch > Isidorus > 3
Isidorus, De fide Catholica, 1, 16, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 16, 3.

1 Surdi, ut auditum fidei susciperent, audire coeperunt.
2 Claudi, ut ad Deum currerent, incessu alacri vegetantur.
3 Muti, ut Deum confiterentur, claris vocibus clamaverunt.
4 Leprosi pro abolendis contagiis animae lurida membra deposuerunt; effectu enim maiestatis suae multa fecit, quae praetereunda sunt, dum cuncta legantur.
Isidorus HOME

bnf2326.71