Isidorus, De fide Catholica, 1, 16, 1.
| 1 | Genera quoque et virtutes curationum tanto ante praescripta sunt per Isaiam prophetam, dicentem: Ecce Deus noster, ipse veniet, et salvabit nos. |
| 2 | Tunc aperiuntur oculi caecorum, et aures surdorum audient. |
| 3 | Tunc saliet claudus, quasi cervus, et plana erit lingua mutorum (Isai. XXXV, 4). |
| 4 | Et iterum: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contribulatis corde, praedicare captivis redemptionem, et caecis visum (Isai. LXI, 1; Luc. IV, 18). |