monumenta.ch > Isidorus > 2 > 2 > > 1 > 6 > 3 > 9
Isidorus, De fide Catholica, 1, 15, 8. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 1, 15, 9.

1 Dum enim dicit, tibi peccavimus, exprimit Iudaeorum personam, qui in Deum peccaverunt, quando venientem eum in forma hominis crucifixerunt; obtulit enim se aspectibus hominum, tanquam vagum hominem, et inquilinum; illi autem putantes hoc tantum esse quod videbatur, occiderunt hominem, quasi qui non posset salvare.
Isidorus HOME

bnf2326.69