monumenta.ch > Isidorus > 8
Isidorus, De fide Catholica, 1, 15, 7. <<<     >>> 9.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 15, 8.

1 Et Ieremias, quod veniret Deus in carne abiectus, et humilis, ita praedixit: Domine, fac propter nomen tuum, quia multae sunt aversiones nostrae.
2 Tibi peccavimus, exspectatio Israel, salvator eius in tempore tribulationis.
3 Quare quasi colonus futurus es in terra? et quasi viator declinans ad manendum? Quare futurus es, quasi vir vagus, et fortis, qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos (Ierem. XIV, 7).
Isidorus HOME

bnf2326.68

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik