| 1 | Unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. |
| 2 | Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperuit os suum. |
| 3 | De angustia, et de iudicio sublatus est, generationem eius quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium, propter scelus populi mei percussi eum, et dabit impios pro sepultura, et divites pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius, et Dominus voluit conterere eum in infirmitate; si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu eius dirigetur. |