monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De fide Catholica, 1, 15, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 15, 2.

1 Iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum, quia quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierunt, contemplati sunt.
2 Quis credidit auditui nostro? Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti.
3 Non est species ei neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum despectum, et novissimum virorum; virum dolorum, et scientem ferre infirmitatem, et quasi absconditus vultus eius, et despectus, unde nec reputavimus eum.
Isidorus HOME

bnf2326.64

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik