| 1 | Quia pauper et abiectus in primo adventu suo venerit, sanctus Isaias sic indicat, dicens: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi iustus, et salvator, pauper, sedens super asinum indomitum (Isai. LII, 13). |
| 2 | Item apud eumdem ex persona Dei Patris: Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde; sicut obstupuerunt super te multi, sic ingloriosus erit inter viros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum. |