| 1 | Sequenter per aequitatis virgam sceptrum potestatis eius regnumque denuntiat. |
| 2 | Postremo quod idem Deus a Deo unctus sit, indicat, non quidem oleo communi, sicut caeteri participes sui, id est, principes, qui imaginario praecesserant, sed oleo laetitiae, quo mystice demonstratur Spiritus sanctus, cuius coelesti infusione, et virtute Christus est consecratus. |