| 1 | Et quia non oleo isto humano unctus est Christus, sicut caeteri reges et pontifices Hebraeorum, sed a paterno Spiritu unctus est, Isaias ex persona eiusdem Christi sic cecinit, dicens: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum (Isai. LXI, 1). |