| 1 | Quia stellae indicio nativitas eius claruit, in Numeris divinus ille Balaam sic cecinit, dicens: Orietur stella ex Iacob, consurget homo de Israel. |
| 2 | Magi enim ab Orientis partibus venientes, primi Christi nativitatem stella indice nuntiaverunt, scilicet, ut quem olim princeps artis eorum praedixerat, illi inspecto sidere demonstrarent. |