| 1 | De hoc loco nativitatis Christi et Habacuc propheta sic ait: Deus ab Africo veniet. |
| 2 | Bethlehem enim regio, ubi natus est Christus, de Ierusalem ad meridianam respicit plagam. |
| 3 | Merito ergo ab Africo venisse scribitur, quia a Bethlehem venturus esse praevidebatur. |