monumenta.ch > Isidorus > 7 > 1 > 3 > 4 > 3 > 7 > 3 > 3 > 3 > 3 > 10
Isidorus, De fide Catholica, 1, 10, 9. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 1, 10, 10.

1 Quo testimonio sanctam Mariam et virginem concepisse et virginem permansisse confitetur.
2 Genitalia namque feminea, pro eo quod claustra partus aperiunt, portae dicuntur, sicut ait Iob: Quia non clausit portas ventris, qui portavit me (Iob. III, 10).
3 Dominus enim noster Iesus Christus mirabiliter et potentialiter natus, tanquam sponsus processit de thalamo suo (Psal. XVIII, 6), id est, ex Virginis utero, post cuius ortum nullum cum Maria convenisse, nullum ex eius utero genitum exstitisse profitemur.
Isidorus HOME

bnf2326.58

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik