monumenta.ch > Isidorus > 2 > 5 > 1 > 4 > 4 > 1 > 1 > 8
Isidorus, De fide Catholica, 1, 10, 7. <<<     >>> 9.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 10, 8.

1 Unde et Isaias ait: Generationem eius quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Nullus enim hominum nativitatis Christi in conceptu conscius fuit: solo enim verbo Dei virgo praegnans apparuit.
2 Quod etiam Daniel propheta figuraliter praedixerat, dicens: Vidi lapidem de monte abscissum sine manibus praecidentium, et cum venisset in terram, replevit orbem terrae (Dan. II, 34): lapis iste Christus est sine manibus abscissus, implens omnem terram, quia in omnibus gentibus regnum eius est.
Isidorus HOME

bnf2326.57