Isidorus, De fide Catholica, 1, 10, 6.
| 1 | Quae est veritas de terra orta, nisi Christus de femina natus, Filius Dei de carne procedens? Nam caro terra est; quando enim natus est Christus, iustitia de coelo prospexit. |
| 2 | Non enim daretur e coelo iustificatio, nisi Christus in carne nasceretur, et ut ostenderet quod ipsa veritas de terra orta homo esset, sequenter adiunxit: Iustitia ante eum praeibit, et ponet in via gressus suos. |
| 3 | Item idem David: Terra, inquit, dabit fructum suum (Psal. LXVI, 7, 8). |
| 4 | Terra, Maria, dedit fructum suum Christum; sed quis est iste fructus? Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. |