monumenta.ch > Isidorus > 5
Isidorus, De fide Catholica, 1, 10, 4. <<<     >>> 6.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 10, 5.

1 Quantae autem potestatis existat idem Emmanuel, praedictus propheta frequenter annuntiat, dicens: Et erit extensio alarum eius, implens latitudinem terrae, o Emmanuel (Isai. VIII, 8); quem quia de virgine natum credimus, Patrem in Psalmis dicentem audiamus.
2 Nam cum dixisset Propheta de Christo: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, confestim vox Patris consecuta est, dicentis ad Filium: Ante luciferum genui te, et quasi de vulva orietur tibi ros adolescentiae tuae.
3 Iuravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec.
4 Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges (Psal. CIX, 1).
5 Et iterum: Ubi inhabitet, inquit, gloria in terra nostra, misericordia et veritas occurrerunt sibi, iustitia et pax complexae sunt se.
6 Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 10 seq.).
Isidorus HOME

bnf2326.56