Isidorus, De fide Catholica, 1, 10, 4.
| 1 | Sequitur de eo: Butyrum et mel comedet. |
| 2 | Butyrum fructus est Ecclesiae venientis ex circumcisione, quasi bovis sub iugo, id est, sub lege positae; mel vero Ecclesiae venientis ex gentibus, cuius suavitate, et dulcedine operis, et fidei pascitur Christus. |
| 3 | Sequitur, et dicit: Et priusquam cognoscat puer vocare patrem aut matrem. |
| 4 | Quod enim dixit priusquam cognoscat, id est, priusquam cognoscere faciat divinitate Deum habere se patrem, et carnis susceptione virginem matrem, iuxta illud quod in Genesi scribitur, dicente Domino ad Abraham: Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen. XXII, 12), id est, nunc cognoscere te feci. |
| 5 | Absit enim apud Deum esse ignorantiam, ut tunc cognosceret quod ante nesciret. |