monumenta.ch > Isidorus > 3 > 3
Isidorus, De fide Catholica, 1, 10, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 10, 3.

1 Ecce enim quem Virgo peperit nobiscum Deus appellatur.
2 Quo loco argumentantur Iudaei quod in Hebraeo non virginem, sed iuvenculam ostendat sermo propheticus parituram.
3 Adversus quos respondetur non esse signum, si iuvencula pariat, quod est aetatis.
4 Sed hoc esse signum ad rei novitatem, si Virgo pariat, quod est integritatis.
5 Dum enim dicit: Dominus dabit vobis signum, insinuat quoddam insigne miraculum, virginem videlicet parituram, quod procul dubio signum non esset, nisi novum existeret.
6 Oportebat enim Christum propter insigne miraculum secundum carnem nasci de virgine.
Isidorus HOME

bnf2326.56