monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De fide Catholica, 1, 10, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 10, 2.

1 Nam bene ad domum David loquebatur, id est, ad stirpem regiam, de qua stirpe descendit Maria, et adiecit: Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
2 Quia ergo ille, quem in utero Virgo concepit, et peperit, Nobiscum Deus vocatur, Deus itaque in utero virginis conceptus natusque cognoscitur.
3 Erubescant itaque Iudaei increduli, et Christi gratiae sua colla submittant.
Isidorus HOME

bnf2326.56