monumenta.ch > Isidorus > 8 > 11 > 5 > 4 > 7 > 13
Isidorus, De fide Catholica, 1, 9, 12. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 1, 9, 13.

1 De hac enim gente Moabitarum egressus est Agnus immaculatus, qui tollit peccata mundi, qui dominatur in orbem terrarum.
2 Petra autem deserti Ruth significat, quae, destituta morte mariti, de Booz genuit Obed, et de Obed Iesse, et de Iesse David, et de David stirpe Christum.
3 Montem autem filiae Sion aut historialiter ipsam urbem Ierosolymam dicit, aut iuxta tropologiam Ecclesiam in specula, id est, in virtutum sublimitate locatam.
Isidorus HOME

bnf2326.56