monumenta.ch > Isidorus > 3 > 1 > 2 > 3 > 6 > 1 > 12
Isidorus, De fide Catholica, 1, 9, 11. <<<     >>> 13.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 9, 12.

1 Hic locus in Hebraeo sic habet: Et erit requies eius gloriosa.
2 Utique quia moriens caro eius non vidit corruptionem secundum Psalmi sententiam: Quia non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10).
3 Iam vero quia ore prophetico de Moab nascenti Christo perhibetur testimonium, idem Isaias testatur: Ponam enim super his qui fugerint de Moab leonem, et reliquis terrae.
4 Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae Sion (Isai. XV, 9; XVI, 1).
Isidorus HOME

bnf2326.55

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik