monumenta.ch > Isidorus > 8 > 11
Isidorus, De fide Catholica, 1, 9, 10. <<<     >>> 12.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 9, 11.

1 Adhuc idem Isaias de Christo, quia ex semine David nasciturus esset secundum carnem, sic in consequentibus dicit: In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum eius gloriosum (Isai. XI, 10).
2 In signum populorum stat radix Iesse, quando Christus signaculum crucis exprimit in frontibus eorum.
3 Ipsum gentes deprecabuntur, quod iam hoc totum cernitur fuisse completum.
4 Sepulcrum autem eius in tantum est gloriosum, ut excepto quod redempti per mortem eius gloriam ei exhibemus, etiam locus ipse coruscans miraculis, gloriae suae causa ad se omnem contrahat mundum.
Isidorus HOME

bnf2326.54

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik