| 1 | Delectatur quoque infans ab ubere super foramina aspidis, dum gentes, quae solebant venena aliquando praedicare, conversi etiam parvuli Christi fidem delectantur audire. |
| 2 | Caverna autem reguli corda sunt infidelium, in quibus ille serpens tortuosus requiescebat, quem ablactatus comprehensum exinde captivum traxit, ut in monte sancto eius, quod est Ecclesia, non noceret. |