Isidorus, De fide Catholica, 1, 9, 8.
| 1 | Ideo autem tanta dona spiritus super eum praedicantur, quia in eo non ad mensuram Spiritus inhabitat sanctus (Ioan. III, 34), sicut in nobis, sed tota inest ei plenitudo divinatis et gratiarum (Colos. II, 9). |
| 2 | Iste est qui non secundum visionem oculorum et auditum aurium iudicat, sed est iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius (Isai. XI, 3). |
| 3 | In cuius Ecclesia habitat lupus cum agno: ille utique qui solebat ab ea rapere praedam, dum ad eam convertitur, cum innocentibus commoratur. |