monumenta.ch > Isidorus > 6 > 1 > 4
Isidorus, De fide Catholica, 1, 9, 3. <<<     >>> 5.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 9, 4.

1 Qui aedificaret domum Domini, non de parietibus manufactis, sed de lapidibus vivis et pretiosis, id est, sanctis et fidelibus.
2 Nam et illud, quod subiecit: Fidelis erit domus eius, et regnum eius usque in sempiternum coram me (II Reg. VII, 16), attendat et aspiciat quisquam non de Salomone esse pronuntiatum.
3 Salomon quippe domum plenam fuisse mulieribus alienigenis colentibus idola, et ipse ab eis rex idololatria seductus, atque deiectus, dum bonus fuisset in initio, malos exitus habuit.
Isidorus HOME

bnf2326.51