Isidorus, De fide Catholica, 1, 9, 3.
| 1 | Haec omnia quisquis in Salomone putat fuisse impleta, multum errare videtur. |
| 2 | Nam qualiter in Salomone intelligendum est, quod dictum est: Postquam dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum illius? Nunquid de illo Salomone creditur prophetatum? Minime. |
| 3 | Ille enim patre suo vivente coepit regnare. |
| 4 | Nam hic dicitur quia cum completi fuerint dies vitae tuae, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum. |
| 5 | Ex quo intelligitur alius esse promissus, qui non ante mortem David, sed post mortem eius pronuntiatus fuerat suscitandus. |