monumenta.ch > Isidorus > 1 > 9 > 8 > 2 > 6 > 1 > 2
Isidorus, De fide Catholica, 1, 9, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 9, 2.

1 Item in libro Paralipomenon: Et factum est verbum Domini ad Nathan, dicens: Vade, et dic servo meo David: Haec dicit Dominus: Annuntio tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus, cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum eius, ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum.
2 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit, et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus eius erit firmissimus in perpetuum (II Reg. VII, 4; I Paral. XVII, 3).
Isidorus HOME

bnf2326.49

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik