monumenta.ch > Isidorus > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 1, 9, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 9, 1.

1 Ecce ex qua tribu nasciturus est Christus docemur.
2 Ex David autem stirpe secundum carnem futurus esse per Spiritum sanctum ita praenuntiatus est in Psalmis: Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum, de fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11).
3 Et iterum: Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar, semen eius in aeternum manebit, et thronus eius, sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis (Psal. LXXXVIII, 36 seq.).
Isidorus HOME

bnf2326.48

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik