| 1 | Et quia de tribu Iuda secundum carnem Christus exspectandus esset, Iacob patriarcha significat, dicens: Non deficiet princeps ex Iuda, nec dux de femoribus eius, donec veniat qui mittendus est. |
| 2 | Et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). |
| 3 | Certum est enim, usque ad ortum Christi non defuisse principes populi Iudaeorum ex genere Iuda, nec duces de femoribus eius usque ad Herodem alienigenam regem, qui per ambitionem regni irrepserat potestatem. |