Isidorus, De fide Catholica, 1, 7, 1.
| 1 | Quod autem ex semine Abrahae futurus esset Dominus Iesus Christus, Genesis ostendit, dicente Abraham ad puerum suum: Pone manum tuam sub femore meo, et iura per Deum coeli (Gen. XXIV, 2). |
| 2 | Quo verbo Christum Deum coeli de genere suo testabatur in carne esse venturum. |
| 3 | Per femur enim genus intelligitur; significabatur enim de semine Abrahae futurum in carne Deum coeli: de quo semine per Isaac facta fuerat ei a Domino repromissio. |
| 4 | In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18), id est, in Christo, de quo Psalmista ait: Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum (Psal. LXXI, 17). |