monumenta.ch > Isidorus > 1 > 9 > 8 > 2
Isidorus, De fide Catholica, 1, 6, 1. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 1, 6, 2.

1 Ideo enim vir ille huius sacramenti imaginem suscepit, ut Iesus nominaretur, ad significandum illum verum Iesum, de quo in Psalmis scriptum est: Venite, exsultemus Domino, iubilemus Deo salutari (Psal. CXLIX, 4), id est, Iesu patri nostro.
2 Ubi ostenditur Dominum et Deum esse Iesum, de quo et alibi in Psalmis: Quia placet sibi Dominus in populo suo, et exaltabit mansuetos in Iesu.
3 Haec enim in Hebraeo sic habentur.
4 De quo apertius Habacuc intonat dicens: Ego gaudebo in Domino, et exsultabo in Deo Iesu meo (Habac. III, 18).
Isidorus HOME

bnf2326.44