| 1 | Prima enim appellatio nominis Iesu invenitur in figura Domini nostri Iesu Christi antea praedicata. |
| 2 | Nam Auses quidam, qui Nave filius nominabatur, a Moyse Iesus cognominatur (Num. XIII, 17). |
| 3 | Hic post obitum Moysi dux effectus principatum obtinuit, et terram promissionis haereditate distribuit. |
| 4 | Mutatio nominis quid significabat, nisi quia defuncto Moyse, id est, defuncta lege, et legali praecepto cessante, dux nobis Dominus Iesus Christus erat futurus, qui nos per Iordanis fluenta, id est, per gratiam baptismi sanctificatos, et omnibus vitiorum generibus expulsis, vel angelorum malorum hostibus effugatis, perduceret ad terram coelestis repromissionis, melle, et lacte manantem, id est, vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius? |