monumenta.ch > Isidorus > 11
Isidorus, De fide Catholica, 1, 5, 10. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 1, 5, 11.

1 Haec est causa nativitatis Christi, quem Iudaei, etsi patiantur natum, scandalizantur tamen crucifixum et mortuum: non intelligentes quia sicut propter redemptionem mundi illum decuit nasci, ita et pati oportuit, cuius passionem et mortem in suo loco Scripturarum testimoniis approbabimus.
2 Nunc vero sequamur debitum ordinem, et cuius demonstrata est post gloriam deitatis humana nativitas, demonstretur et genus, et patria incipientes primum de nomine eius loqui.
Isidorus HOME

bnf2326.42