Isidorus, De fide Catholica, 1, 5, 8.
| 1 | Post septuaginta enim hebdomadas et natus et passus ostenditur Christus, et civitatem Ierusalem in exterminationem fuisse, et sacrificium, unctionemque cessasse. |
| 2 | Sic enim subiecit idem propheta: Et occidetur Christus, et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio. |
| 3 | Post passionem igitur Christi venit Titus, et debellavit Iudaeos, et destruxit urbem, et templum, et cessaverunt libamina et sacrificia. |
| 4 | Quae ultra illic celebrari non potuerunt. |
| 5 | Ut impleretur quod fuerat ante a propheta praedictum. |