monumenta.ch > Isidorus > 6
Isidorus, De fide Catholica, 1, 5, 5. <<<     >>> 7.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 5, 6.

1 Sic enim ait ad eum angelus: Daniel, adverte sermonem, et intellige visionem.
2 Septuaginta hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum (Dan. IX, 23).
3 Quae scilicet septuaginta hebdomadae si a tempore Danielis enumerentur, procul dubio Sanctus sanctorum Dominus Iesus Christus olim venisse cognoscitur.
Isidorus HOME

bnf2326.37

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik