monumenta.ch > Isidorus > 7 > 5
Isidorus, De fide Catholica, 1, 5, 4. <<<     >>> 6.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 5, 5.

1 Verum quoties inimici Christi omnem hanc prophetiam nativitatis eius audiunt, conclusi, dum non habeant quod proponant, argumentantur, dicentes necdum venisse Christum, de quo haec omnia ora prophetarum praesaga cecinerunt.
2 Quaeramus ergo tempus nativitatis Christi, utrum iam advenerit, an venturus adhuc exspectetur? In Daniele igitur tempus adventus eius certissime ostenditur, et anni numerantur, et manifesta signa eius pronuntiantur, et post adventum eius et mortem futura Iudaeorum excidia ibi certissime manifestantur.
Isidorus HOME

bnf2326.36

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik