| 1 | Erubescant itaque impii Iudaei, et agnoscant vocari Christum Filium Dei vivi natum, et per assumptionem corporis parvulum factum, de quo David ait: Minuisti eum paulo minus ab angelis, quia, dum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6). |
| 2 | Ad quem dum Pater in Psalmis de illa aeterna nativitate diceret: Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX, 3), rursum futuram eius in carne nativitatem ostendens, subiecit, dicens: Et quasi de vulva orietur tibi ros adolescentiae tuae. |