| 1 | Parvulus enim Christus, quia homo; et natus est nobis, non sibi; quod enim homo factus est, nobis profecit, et ideo nobis natus est. |
| 2 | Filius autem datus est nobis: cuius, nisi Dei Filius? principatus eius super humerum eius: sive quia crucem propriis humeris ipse portavit: sive quia titulum regni super humeros et caput eius Pilatus scripsit. |