| 1 | Hucusque mysterium coelestis nativitatis in Christo, et significantiam divinae Trinitatis ostendimus. |
| 2 | Dehinc Scripturae auctoritate eumdem Filium Dei natum in carne monstremus, manifestantes primum, quia idem Filius Dei propter nostram salutem incarnatus, et homo factus est. |
| 3 | Sic enim de eo praedicat Isaias: Parvulus, inquit, natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus eius super humerum eius, et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis; multiplicabitur eius imperium, et pacis eius non erit finis (Isai. IX, 6). |