monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 9 > 8 > 2 > 12
Isidorus, De fide Catholica, 1, 4, 11. <<<     >>> 13.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 4, 12.

1 Sed contra haec obiicit perniciosa Iudaeorum perfidia, dicens: Si Pater Deus est, et Filius Deus est; ergo duo dii sunt, et non unus Deus.
2 Pro me ergo audiant Isaiam, utramque personam unum Deum dicentem: Tu es Deus, et in te est Deus.
3 In eo enim quod dicit: Tu es Deus, Patrem ostendit; in eo vero quod subiecit: In te est Deus, Filium declaravit.
Isidorus HOME

bnf2326.33